- VALDIVIA vulgo VALDIVIA
- VALDIVIA, vulgo VALDIVIAurbs Americae meridionalis, in regno Chiles, cum portu percapaci, versus oram maris Pacifici. Pluries destructa fuit ab Araucanis populis, nunc autem restauratur. 200. mill. pass. distat a civitate Conceptionis in Meridiem, uti 75. ab Imperiali; subestque dominio Hispan. et in eius viciniis est lacus Valdiviae dictus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.